- FLAMMEUM vel FLAMMEUS
- FLAMMEUM, vel FLAMMEUSauctore Nonio, vestis suit vel tegmen, quo capita matronae tegebant. Ferrario, velum fuit amiciendo capiti, quod perpetuo a Flaminico gestatum, boni ominis caus â ad nuptias transtatum est: Flaminis enim uxori divortium non licuisse facere, supra vidimus. Idem Palliolum mox vocat. Unde Tac. Ann. l. 1 5. c. 37. propudiosas Neroniscum Pythagora pocillatore, ut viro, nuptias referens, inter alia, Imperatori impositum flammeum, ait. Et Quintilian. Declam. 306. vetulam nubentem alloquens: Operis, inquit, flammeo canos. Nomen ei, non tam a Flaminica, quam quod primum flammei, i. e. lutei colorisesset, Plin. l. 21. c. 8. Hinc. Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 361.Lutea demissos velarunt Flammea vultus.Sicut luteos nubentis soccos, Senec. exhibet in Medea. Idqueve ut pudorem exprimeret. Unde Ioh. Meurs. Comm. in Lycophronem, in versum ὁπρὸς καλύπτρας etc. inquit: Hesione Podarcem fratrem, ab Hercule in captivitatem redigendum, dempto de capite Flammeo aureo redemit. Et paulo post: Interpres vetus Iuv. Sat. 2. l., 1. v. 124. Flameum. Vestis pudori similis, quam et propter pudorem accipiebant. Hinc videre est, addit, fuisse rubri coloris, talis enim vultus pudore suffusorum. Postea color mutatus est: Nam album fuisie festus docet: quemadmodum purpureum modo laudatus Interpres ad Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 224. Utrumqueve nectit Isid. alborem referens ad vitae munditiem: purpuram vero ad sanguinis posteritatem, vel etiam, de quo modo, ad pudoris custodiam. Ad nuptialis huius velaminis imitationem, velum consecratum, quo piae Virgines Christo nubebant, Flammeum quoqueve dictum, refert Hieronym. Ep. 8. et 48. In C. feminae 30. quaest. 5. Feminas, cum maritantur, ideo Flammeo velari, additur, ut se noverint semper maritis suis subditas esse. Et certe antiquissimum fuisse hunc ritum, ut Sponsarum capita velo operirentur, discimus ex Genes. c. 20. v. 16. Vide Anselm. Solerium de Pileo s. 6. in quam has notas adiecit Andreas Frisius: Post dictam dotem, signatas tabulas, exhibita repotia, praelatas faces, aspersam aquam, sequebanturFlammea, sollicitum praevelatura pudorem.Capitis hoc tegumentum erat, lutei vel si mavis flavi, ut reliquae vestes nuptiales, coloris: quo simul pudori sequioris sexus et zelotypiae virorum consulebatur. Scilicet ut unius aspectui pateret, quae uni destinabatur: Et suberat aliqua etiam ominis religio; ac si perpetuum futurum esset illud consortium, quod sub velamento Flaminicae, cui divortium facere non licebat, contraberetur. Flammeolum alii vocant. Consociationis illius et velandi ritum, Aurelii nummus exhibet (inscriptus: Vota publica) ubi Imperator publico omnium voto, et auspice Concordia, Faustinam sibi matrimonio iungit, sinistrâ nuptiales tabulas, dextrâ dextram sponsae prehendens: cui Faustina iunctâ manu fidem Flammeolo pudicitiam, digito ori admoto obsequium et taciturnitatem pollicetur. Eundem usum, et simul personam, quae vultus sponsae crocea seu potius lutea hac fasciâ vinexrit, docet Capella,Flammea, virgineum quae obnubere sueta pudorem,Regina deme pronuba ———Plura de Flammeo, Flaminicae pallio, et de Flammeo nuptiali, item de colore flammeo seu luteo, vide apud Salmas. ad Solin. p. 268. et 11 55. ut et infra in voce Luteus, nec non ubi de Nuptiis. Inde Flammearii, huiusmodi vestium opifices, Plaut. in Aulul. Act. 3. sc. 5. v. 36.Flammearii, Violarii, Carinarii etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.